ABSTRACT

Has qui Tibi literas reddit amicus meus familiaris est, et observationum non rario particeps Domi­ nus Edmundus Halleius, idem qui in insula Helenae fixas Australes observaverit, editoque earum Catalogo ditaverit Astronomiam Hevelij Clarissimi, antequam conflagraverit Astronomicam supellectilem viderit; nunc desiderio tenetur accuratissima ea instrumenta intuendi, quibuscum siderum positiones in Observatorio Parisino pervestigatis, virorumque vobiscum propter studia astronomica inclarescentium sibi amicitiam, sed Tuam praeprimis conciliandi, velit etiam vestro­ rum aliquibus observationibus interesse, quam Te ipsi opportunitatem pro benignitate Tua ultro oblaturum confido: Experies Juvenem omni Mathesis parte peritum, sed genio praecipue ad Astronomiam excolendam nato, nec ingratam Tibi ipsi[us] fore familiaritatem spondeo, multa enim in itineribus suis, et stationibus transmarinis observavit, quae scriptis adhuc non commisit, de quibus institutis hac occasione colloquijs Te certiorem reddat

Ne Gravate habeas oro, quod nullas ad Te dedi literas per elapsum Biennium, obfuit primum quod scis, infirma diu valetudo, abeunte hinc Domino Roemero scribere non duxi Necessarium, ille siquidem animi mei tum erga Te tum in vestrum Academiam devotos affectus optime testare potu[it] cui, utriusque in gratiam, quicquid in mea potestate fuerit officij praestare, non neglexi; exinde levibus quae sola occurebunt, graviora vestra studia minime putavi interpel[len]da, Credas ergo velim quod res est me negotijs districtum nunquam interea Tui oblitum fuisse, sed Tuam semper merito praehabuisse amicitiam; quod ut Tibi innotescat, hanc ad Te item scribendi oppor­ tunitatem arripui, et epistolarum de rebus Astronomicis intermissum diu renovandi commercium.