ABSTRACT

Extracts from the treaty of peace between Charles the Second, King of England, and the Up ited Provinces of the Low Countries, signed at Westminster the 19 th of February 1674 : —

" Quandoquidem colonia Surinam et articuli super ejusdem deditione facti anno 1667, inter Guilielmum Biam, tunc temporis illius coloniae praefectum pro Serenissimo Domino Magnae Britannise Rege, et Abrahamum Quirini pro supra dictis Ordinibus Generalibus, in eorum executione multas differentiarum ac disceptationum occasiones dederint, multumque contribuerint malae intelligentiae, quae inter Majestatem S. Britannicam et praedictos Ordines Generales per hasce praesentes concordant, et cum supra nominato Serenissimo Domino Magnae Britanniae Rege conveniunt, quod non solum praedicti articuli plenam sortientur executionem absque ulla tergiversatione vel aequivocatione sed etiam quod M. S. Britannicae liberum erit unum aliquem aut plures eo deputare, qui conditionem subditorum suorum ibi manentium explorent, et cum iis de tempore discessus sui conveniunt. Quoque M. S. liberum erit, unam, duas vel tres naves eo mittere,

emptio et venditio terrae, debitorum solutio aut bonorum commu-

tatio ullo alio modo se habeat ratione Anglorum, quam sicut versus omnes alios illius coloniae incolas usitatum fuit vel erit. Sed quod quam diu remanserint iisdem legibus et privilegiis actiones intentandi pro eo quod ipsis debetur, solvendi id quod debent, pactaque, stipulationes et contractus faciendi fruantur quibus alii incolae communiter fruuntur: et quandoquidem Mag. S. Britannica sufficientes et authenticas literas, ab Ordinibus Generalibus ad illius coloniae, praefectum postulaverit, tam ut dicti Angli inde discedant, quam ut naves eo (sicut praedictum est) mittendae admittantur, praedicti Ordines Generales intra certum temporis spatium in eum finem deputato plenas et sufficientes literas atque instructiones ad praefectum illius coloniae tradent, tam ut sinat dictas naves libenter appellere quam in illas intrare Majestatis subditos, qui illinc velle discedere profitebuntur, cum bonis et servis suis, eo transvehendos, quo Majestas sua statuerit."