ABSTRACT

Historia monstrat S. Ignatium et Lainez Generales flexibiles fuisse in ordinationibus circa usum musicae in nostris collegiis. Ii tamen semper curarunt ut ministerium apostolicum Societatis liberum remaneret ab obligatione chori, et ut tonos faciles cosque ad aedificationem populi accommodates uterentur lesuitae, ubi et quando cantus permissus esset. Ex alio capite, quamvis instrumenta musica ad vanum et profanum usum prohibita sunt in Constitutionibus, nihilominus S. Ignatius musicam magni fecit et aliquando desideravit.

In missionibus autem, praesertim Indianis et Brasilianis, musica ut apostolicum instrumentum mirifice et abundanter a lesuitis adbibita est. Exempla etiam adsunt lesuitarum qui musicam docuerunt. PP. Generales Societatis de bis certiores fuerunt atque ampliores se praebuerunt in musicae usu ibi permitiendo.