ABSTRACT

Ad quam dicendum est quod est scientia quantum ad id quod perfectionis est in scientia. Nam, sicut patet ex definitione scientiae, scientia est cognitio certa, de necessariis, habita per causam et evidentiam obiecti et per applicationem causae ad effectum. Sed quod scientia sit per discursum et applicationem, hoc est imperfectionis; et etiam quod sit habita per causam, imperfectionis est, quia sic dependet ex cognitione praecedente. Theologia ergo in se quantum ad alias condiciones quae sunt perfectionis (quod sit cognitio certa, et necessária, et per obiectum per se evidens, non per causam efficientem in intellectu), est scientia.