ABSTRACT

1Quoniam veritas et claritas scientie artis musice ubique partium mundi, super quem fundamentum universalis ecclesie quasi post fidem orthodoxam consistit, evanuit et pene lapsa est, quam manifeste constat cum ipsa creatione angelorum eamdem creatam fuisse. 2Nam proprium est eis laudare Deum, et quod ante adventum Domini per prophetas et alios sanctos fuerat vaticinatum: “Laudate eum omnes angeli eius. Laudate eum in sono tube. Laudate eum in cymbalis benesonantibus.” i 3“Cantate domino canticum novum. Cantat[e] domino omnis terra.” ii 4Et in eius nativitate salvatoris nostri totus cantus et bona ars cantandi fuit canonizata per hoc, quod sequitur: “Hodie Christus natus est, hodie salvator noster apparuit, hodie in terra canunt angeli, letantur archangeli; hodie exultant cuncti dicentes: Gloria in excelsis deo alleluia,” iii quod est laus Dei. 5Similiter “Nato canunt omnia, domino pie agmina, sillabatim neumata, perstringendo organica.” iv 6Et de assumptione beate et gloriose virginis genitricis dei habemus quod sequitur: “Gaudent angeli, et exultant archangeli, et collaudant in celis filium dei.” v 7Item legitur de beato Severino, quod audivit chorum angelorum deferentem beatum Martinum psallentem in sublime.