ABSTRACT

Non esse Virgilii credo. Heynius dicit; Ipse urbem repeto – Principio muros repeto – quod in verbis ingratum est, mutaturus erat Maro. Heynium igitur offendunt repeto – repeto. Aliud mihi displicet. Iam repetit Aeneas urbem, deinde, quid constituerit, narrat. Consilium, praecipue tam certum et immutabile, praecedere debet. Viam a fano Cereris per urbem accurate exponit, principio, inde, procedo, reviso sq. Haec versum nostrum faciunt plane supervacuum. Et quid dicam de armis? Aeneas, credo, ensem non deposuerat. Ense cingimur, non clypeo. Quamquam veteres hanc difficultatem ita solverunt, Servius: "si armatus erat, quare cingor? Hoc ad scutum refertur: ideo scutum non habebat, patrem et filium continuerat." Interpretes illo, Virgilius talia curis secundis erat emendaturus, saepe abutuntur, neque cogitant, quantum temporis paucis componendis versibus tribuere soleret. Quamquam igitur Aeneis non sit opus a poeta absolutum, ineptias tamen non concipere, nedum relinquere potuit.