ABSTRACT

viri eruditi,

Si vobis hocce poematium, de navali laude Britainniæ, paucis annis ante conscriptum, nuperrimè recensitum atque amendatum, forté arrideat, quaerite in proximis vestris tabulis locum quendam seretum atque securum, ubi repositum sua sorte perfruatur. Quod si in me hanc gratiam contuleritis, devinctus vobis ero et astrictus beneficio.

etonensis. Successu si freta brevi, fatisque secundis, Europæ sub pace vetet requiescere gentes, Inque dies ruat ulteriús furialibus armis Gallia, tota instans à sedibus eruere imis Fundamenta, quibus cultæ commercia vitæ Frimant se subnixa; – tuisne, Britannia, regnis Ecquid ab hoste times; dum te tua saxa tuentur, Dum pelagus te vorticibus spumantibus ambit?     Tu medio stabilita mari, atque ingentibus undis Cincta sedes; nec tu angusto, Vulcania tanquam Trinacris, interclusa sinu; nec faucibus arctis Septa freti brevis, impostisque coercita claustris. Liberiora tibi spada, et porrecta sine ullo Limite regna patent (quanto neque maxima quondam Carthago, aut Phænissa Tyros, ditissima tellus Floruit imperio) confiniaque ultima mundi. 263    Erogone formidabis adhuc, ne se inferat olim, Et campis impuné tuis superingruat hostis? Usque adeone parúm est, quod laté litora cernas Præruptis turrita jugis, protentaque longo Circuitu, et tutos passim præbentia portus? Præsertim australes ad aquas, Damnoniaque arva, Aut ubi Vecta viret, seccessusque insula fìdos Efficit objectu laterum; saxosave Dubris Velivolum laté pelagus, camposque liquentes Aeria, adversasque aspectat desuper oras.     Nec levibus sanè auguriis, aut omine nullo Auguror hinc fore perpetuum per secula nomen: Dum nantis tam firma tuis, tam prodiga vitæ Pectora, inexpletà succensa cupidine famæ, Nec turpi flectenda metu; dum maxima quercus, Majestate excelsa suâ, atqueingentibus umbris, Erigitur, vasto nodosa atque aspera trunco; Silvarum regina. Hæc formidabilis olim Noctem inter mediam nimborum, hyemesque sonantes, Ardua se attollit super æquora; quam neque fluctûs Spumosi attenuat furor, aut violentia venti Frangere, et in medio potis est disrumpere ponto.     Viribus his innixa, saloque accincta frementi, Tu media inter bella sedes; ignara malorum, Quæ tolerant obsessæ urbes, cúm jam hostica clausas Fulminat ad portas acies, vallataque circúm, Castra locat, sævisque aditus circumsidet armis.     Talia sunt tibi perpetuæ fundamina famæ, Ante alias diis cara, Britannia! Prælia cerno Inclyta, perperuos testes quid maxima victrix, Quid possis preclara tuo, maris arbitra, ponto.     Hæc inter, sanctas ætternâ laude calendas Servandas recolo, quibus illa, immane minata 264Gentibus excidium, totunn grassata per orbem Ausaque jam imperiis intactum amplectier æquor, Illa odiis lymphata, et libertate recenti Gallia, disjectam ferali funere classem Indoluit devicta, et non reparabile vulnus. Tempore quo instructas vidit longo ordine puppes Rostratâ certare acie, et concurrere ad arma, Ætheraque impulsu tremere, Uxantisque per undas Lububre lumen agi, atque rubentem fulgure fumum.     Cerno triumphatas acies, quo tempore Iberûm Disjectos fastus, lacerisque aplustria veils Horruit Oceanus: – quali formidine Gades Intremere, ut fractâ classem se mole moventem Hospitium petere, et portus videre relictos!     Quid referam, nobis quæ nuper adorea risit, Te rusús superante, die quo decolor ibat Sanguine Belarum Rhenus, fluctusque minores Volvebat, frustra indignans polluta cruore Ostia, et Angliaco tremefactas fulmine rupes.     Cerno pias ædes procúl, et regalia quondam Atria, cæruleis quæ preterlabitur undis Velivolus Thamesis; materno ubi denique nautas Excipis amplexu, virtus quoscumque virilis Per pelagi impulerit discrimina, quælibet ausos Pro Patriâ. Híc rude donantur, dulcique senescent Hospitio emeriti, placidâque quiete potiti Vulnera præteritos jactant testantia casus.     Macte ideó decus Oceani! Macte omne per ævum Victrix, æquorco stabilita Britannia regno! Litoribusque tuis ne propugnacula tantúm Præsidio fore, nec saxi munimina credas, Nec tantúm quæ mille acies in utrumque parantur, Aut patriam tutari, aut non superesse cadenti; 265Invictæ quantúm metuenda tonitrua Classis, Angiliacæ Classis; – quæ majestate verendâ Ultrix, inconcussa, diú dominabitur orbi, Hostibus invidiosa tuis, et sæpe triumphis Nobilitata novis, pelagi Regina subacti.