ABSTRACT

Hubertus autem regis camerarius, honestati et famae regiae deferre volens, et indemnitati regis prospiciens, puerum regium servavit iIIaesum, perpendens quod dominus rex super tali edicto statim poeniteret, ac semper postmodum haberet exosum qui ejus tam crud eli imperio obtemperare praesumpisset; quod magis ex subitaneo furore quam ex perpendiculo aequitatis et justitiae emanare credidit. Volens itaque et domini regis iram ad tempus mitigare ac Britonum saevitiam cohibere, fecit per castellum et per totam provinciam divulgari quod sententia regis effectui esset mancipata, et quod dominus Arturus prae cordis tristitia et vulnerum acerbo dolore diem clausisset extremum: quae fama, per xv. dies, per utrumque regnum volitabat incessanter. Denique classicum per vicos et castella, quasi pro anima ejus, pulsatum est; vestes ejus hospitali leprosorum distributae. Divulgatum est etiam quod corpus ejus ad abbatiam de Sancto Andrea, ordinis Cisterciensis, delatum sit, ibique sepultum. Ad tales igitur rumores, Britones non animis sedati sed magis magisque exacerbati, ferocius quam prius, ubi

poterant, debacchati sunt; jurantes quod nunquam deinceps ab expugnatione regis Angliae conquiescerent, qui tam detestabile facinus in do min urn suum et nepotem proprium exercere praesumpsisset. Sic que factum est quod necesse erat iterum praedicare Arturum adhuc viventem et incolumem, quem ubique diffamaverant mortuum, ut vel sic efferata Britonum ferocitas aliquantulum mitigaretur. Quod cum regi intimatum esset, nequaquam displicuit ei ad praesens quod mandatum ejus exsecutum non esset. Dicebant etiam quid am militum domino regi, nequaquam ulterius milites se inventurum qui castella sua custodirent, si tam infaustum judicium de domino Arturo nepote suo exercere praesumpsisset; nam, si contingeret aliquos deinceps capi milites a rege Franciae, vel ab adversariis suis, similem statim absque miseratione sortirentur vindictam. [pp. 139-41].