ABSTRACT

[Cotton Faustina B vi, fol.23r, col.2] Uterpendragon Rex, pater Arturi, omnium Britannie confinium provinciarum sue dicioni reges subegerat; tributariosque efficiens, eorum filios partim loco obsidum, partim honestate morum militarique erudiendos disciplina, sua in curia detinebat. Inter quos Loth 5 nepos Sichelmi regis Norgwegie educabatur, adolescens mirandus aspectu robore corporis animique virtute preditus, unde et regi Uthero eiusque filio Arturo ceteris suis coetaneis karior habitus, ipsius secreta cubiculi continue frequentabat. Erat autem regi filia Anna dicta incomparabilis pulcritudinis que cum 10 matre regina in thalamo morabatur. Cum qua dum predictus adolescens sepe juveniliter luderet et jocosa secretius verba consereret, utrique alterutro capiuntur amore. Alterni tamen affectus diu ab invicem cum timore tum pudore dissimulati sunt. Verum quia ad instar flamme amor quo magis tegitur: 15 eo magis accenditur indeque capit augmentum, unde minui festinatur; magnitudinem tandem amoris in se continere non valentes, que mente conceperant mutuo patefaciunt. Sui igitur voti compotes effecti, assensum voluptati adhibent; statimque illa impregnata intumuit. [23v,col.1] Pariendi vero 20 appropinquante termino, egritudinem simulans, secreto cubat cubiculo, unam tantum pedissequam huius rei habens consciam.