ABSTRACT

Audi, o Pari, aenigma perplexum quod Oedipodes ipse non solveret. ego quinquagenarius et iam canescens adulescentiam meam repperi, et habeo adulescentiam simul et senectam. sed ne longa ambage te teneam, nodum hunc dissolvo. anno praeterito, cum Florentia rediens Bononiam pervenissem, intellexi apud quendam litterarium virum esse quendam libellum meum quem olim ante religionem, dum in gymnasio Paduano philosophari inciperem, ludens excuderam et ab illa aetate Adulescentiam vocaveram. carmen est bucolicum in octo eclogas divisum, quod iam diu tamquam abortivum putabam abolitum. ubi id rescivi, Saturnina fame repente sum percitus, et cogitavi quonam pacto possem proli meae inferre perniciem. iuvantibus ergo amicis libellum meum vindicavi, ut perderem quem suspicabar erratis non posse non scatere. at ubi intellexi et alia quaedam exemplaria superesse, visum est praestare hoc quod vindicaram emendare emendatumque edere, ut eius editione cetera quae continent multa nimis iuvenilia deleantur. hoc igitur sic castigatum duabus aliis eclogis quas in religione lusi in calce subiunctis tibi, o Pari, iuvenis antiquae nobilitatis et studiorum ac omnium bonarum artium amantissime nostraeque urbis decus egregium, libentissime dono, ut, quando tetricis illis philosophiae ac theologiae lucubrationibus quibus assidue vacas fatigatus fueris, habeas iucundulam hanc lectiunculam qua tamquam ludo quodam blandulo sed liberali lassum legendo reparetur ingenium. omnes autem penes quos immatura illa sunt exemplaria quae dixi rogatos volo ut, si quid umquam fuit eis dulce meum, confestim exurant nec ullo pacto superesse permittant. accipe ergo, Pari suavissime, libellum et auctorem, et ambobus tamquam rebus tuis tuo deinceps utaris arbitrio. vale. Kalendis Septembris, MCCCCLXXXXVIII.