ABSTRACT

Cum hoc primum nobis bellum occurrat gestum, operae pretium erit videre, utrum pio et Christiano homini bella gerere permittatur. Sit prima propositio, Bellum permittitur: nam Lucae 3 Ioannes docuit milites quo pacto se gerere deberent, ut nullos concuterent, et suis stipendiis contenti essent, neque id illis praecepit ut ab illo desisterent instituto. Deinde ad Romanos dicitur Magistratum et superiorem potestatem gladium gerere, ut Dei ministrum et vindicem illius irae. Quod si ei licet in suos animadvertere si tumultuose agant et turbent pacem publicam, ergo non minus in exteros et hostes, si contra suos indigna moliantur. Ergo ad iustititiam pertinet bellum inferre. Praeterea non semel Deus principibus mandat ut eripiant pauperes et sublevent oppressos, at istud saepe minus fieri potest sine bello, igitur a pietate non est alienum illud inferre. Neque ullus est qui negat benefacere alicui et mederi eius malis, laudabile esse, at bella miseris sunt adiumento, et medentur eorum calamitatibus, ut hoc loco patet cum Lothus est liberatus ac Sodomitae a tyrannica oppressione regum relevati. His adde, in Deuteronomio capite 20 legimus a Deo fuisse latam legem de bello, quo pacto tractari debeat, at de prohibita re quam nullo pacto attingere liceat, Deus non id ageret, ut de ratione versandi in eo aliquid sanciret, quare inter illa debet reponi quae non sunt interdicta verum legitime tractari debent. Extant adhaec patrum exempla qui bella pie gesserunt, uti hic Abramus, Moses, David et innumeri alii.