ABSTRACT

Quamuis possit Aristarchus quispiam curam nonnullam, diligentiamque in hoc opere desiderare: nullus tamen tam iniquus erit, qui inficias iuerit opere precium hic aliquod factum esse: quum et multo locupletius, auctius, emendatiusque quam vel Latine, vel Anglice, prius habebatur, iam prodeat. Et nisi plurimis, hiisque necessariis curis familiaribus distracti (interim dum excudebatur) fuissemus, alius plane factus foret hic liber. Haud ignari, non pauca hic congeri parum admodum necessaria, quae omitti potuissent absque ullo lectoris dispendio. Rursum alia desiderari quae adscita, non leviter profuissent ad presens negotium, decrevimus igitur brevi opusculum hoc sub incudem revocare, et exactiore lima, omnia (pro viribus nostris) nitidius expolire: Interim precantes ut non minore successu ab obstetricibus, reliquisque matronis omnibus amplectatur, quod est affectu scriptum.

Literal translation by Gillian Spraggs