ABSTRACT

Scripseram ante annos complures, cum apud nos res turbulentissimae essent, dialogum de regum Scotorum iure, in quo ab incunabulis ipsis (ut ita dicam) quod ius, quaeve potestas sit regibus et civibus inter se explicare sum conatus. Is liber cum pro tempore proibisse nonnihil sit visus, ut occluderei ora quibusdam, qui clamoribus importunis magis, qui tum erat rerum statum insectarentur, quam quid rectum esset ad rationis normam exigerent, rebus tarnen paulo tranquillioribus, ipse quoque arma deposita concordiae publicae libens consecravi. Nuper autem cum in earn disputationem inter schedas repertam incidissem, ac visus essem in ea multa videre, quae aetati tuae (in ea praesertim rerum humanarum parte collocatae) essent necessaria, earn publicandam censui, ut et mei in te studii esset testis, et tui erga cives officii te admoneret. Multa autem mihi faciunt fidem hunc meum conatum non inanem fore. In primis aetas nondum pravis opinionibus corrupta, et supra aetatem indoles ad preclarissima0 quaeque capessenda sponte properans et non modo praeceptoribus sed omnibus recte monentibus in obtemperando facilitas et in rebus examinandis iudicium et solertia: quo in genere nullius apud te magnopere pollet auctoritas nisi {sig. A2v} probabili ratione confirmetur. Video etiam te naturae quodam instinctu ab adulatione, quae et tyrannidis est nutricula, et legitimi regni gravissima pestis, adeo abhorrere, ut soloecismos et barbarismos aulicos, non minus oderis, quam, qui sibi omnis elegantiae censores videntur, eos ament et affectent et velut sermonis condimenta passim maiestates, dominationes, il lustri tales, et si qua alia magis sunt putida aspergant. Ab hoc te errore quamquam et naturae bonitas et institutio rectorum in praesentia vindicent, tarnen nonnihil subvereri cogor, ne blanda vitiorum altrix, prava consuetudo animum adhuc tenellum in peiorem partem detorqueat: praesertim cum non ignorem quam reliqui nostri sensus facile sese praebeant seducendos. Hunc igitur ad te, non modo monitorem, sed etiam flagitatorem importunum, ac interim impudentem misi, qui in hoc flexu aetatis, trans adulationis scopulos te comitetur: nec moneat modo, sed in via semel inita contineat, et si quid deflexeris, reprehendat et retrahat. Cui si parveris, libi tuisque in praesentia tranquillitatem, et in futurum sempitemam comparabis gloriam.