ABSTRACT

Cuius ad eas partes transmigratio, paucos ante dies quam inde allegatio veniret, venerabili abbati Herluino per visum ostensa est hoc modo. Videbatur quod in virgulto arborem malum habebat, cujus ramorum spatiositas multa erat et magna fructuum ubertas, pomorum vero species delectabilis et sapor optimus. Hanc rex supradictus exposcebat, volens ad quoddam suum eam transferre hortum. 1 Reluctante isto et quod sola ea sustentaretur opponente, quia dominus erat evicit et arborem absportavit. Verum radices penitus avelli non potuerunt; ex quibus pullulantes virgulae confestim in arbores magnas excreverunt. Post parvum denique sub eo visu intervallum memoratus rex de arboris ipsius nimia fructificatione coram illo gaudebat, et ille se ex ea laetissimas habere propagines aggaudendo respondebat. Invitabatur a rege ut ipsum arboris translatae incrementum iret videre, sed parantem proficisci nescio quae alia impediebant. Haec autem omnia sicut visio digessit rerum eventus explicuit, praeterquam quod revera ivit et quod audierat vidit.